1De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. De spiritualibus. Agere incipit Apostolus de bonis sancti Spiritus, pro quorum majoribus alii superbiebant, minores invidebant et despiciebant, quasi nunquam habituri essent. 2Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Scitis. Spiritualia, traditurus priora commemorat, ut sicut fuerunt tunc imago idolorum, ita nunc sint imago Dei. 3Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. Ideo notum. Quia per singula charismata hominibus magis gloriam quam Deo dabant, nescientes hoc a Spiritu sancto ministrari; in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut tunc imago idoli totum malum fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona credantur. Nemo in spiritu, etc. Cogitando, loquendo, operando. Dicit similiter tribus modis, scilicet, corde, ore et opere anathema Jesu, id est aliquam separationem, a Jesu, id est quodlibet peccatum: quasi: Abstinetur per spiritum a malo. Nisi in Spiritu sancto. Quasi: Bene operari et omne bonum est per Spiritum sanctum, et ideo major non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto. 4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: Divisiones. Hoc commune omnibus: sed gratiæ sunt divisæ, ne minor desperet: ne major, dum audit gratias, superbiat. 5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: 6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. Idem vero Deus. Hoc ait, ne Pater et Filius et Spiritus sanctus alia separatim operari videantur, ex eo quod Spiritui gratias, et Domino ministrationes, et Deo operationes supposuerat, omnia referens ad unum Deum subdit: Quia Deus operatur. Omnia in omnibus. Non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habet quis in se, habeat in alio, et sic maneat charitas et humilitas. 7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Unicuique. Divisa sunt bona, et non ad meritum alicujus singulariter dantur, sed ad utilitatem ædificandæ Ecclesiæ. Accepimus et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres, quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. 8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: Sapientiæ. Sapientia est in contemplatione æternorum. Scientia in actione temporalium. Unde in Job: Ecce pietas. Id est, cultus, Dei est sapientia, qui Græce theosebia. Et quis hic cultus ejus, nisi amor et cognitio ejus? abstinere autem a malis scientia est: mala autem in temporalibus sunt, in quibus caute et prudenter versandum est. Cui datur sapientia, est quasi sol; cui scientia, luna in nocte sæculi; quibus cætera dantur, stellæ sunt: quia hæc in nocte sunt necessaria. 9alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: Alteri fides. Et fides inter dona Dei et munera est. Non ergo sola charitas, sed charitas cum fide a Deo nobis est. 10alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Sermonum. Sermones sunt allegoricæ pronuntiationes quæ in prophetis et in Evangeliis apparent. 11Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Unus atque idem spiritus. Quod supra dixit tres operari, hic nominat spiritum: quia enim unius sunt naturæ, quod unus operatur, tres operantur. Unus et idem, inquit, ne tot putentur quot sunt opera: non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatio Trinitatis. Dividens singulis. Unde nec huic dolendum, nec illi superbiendum. Ut vult. Qui solus novit quod conveniat, et gratis, non ad meritum hominum. 12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. Ita et Christus. Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum. Unus spiritus faciet omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in cæteris omnibus omnia facit. 13Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. Etenim. Ostendit quomodo corpus Christi sit unum quia omnes baptizati, id est abluti et in uno spiritu ducti sumus in hoc, ut simus unum corpus, id est unanimes per illum unum spiritum, ut totum corpus hominis una anima vegetatur. Et quia omnes potati sumus in acceptione diversorum donorum Spiritus sancti, in uno spiritu: quia omnia dona ad unum efficiendum dirigit. Non illius persona contemnenda vel præferenda, nec hominibus gloria Dei danda: quia unus et idem in omnibus operatur. 14Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Nam et corpus. Ostendit per similitudinem humani corporis unitatem corporis Christi, id est Ecclesiæ, habere varietatem officiorum et diversitatem hanc non tollere unitatem: sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris, ut invicem sibi præstent quod debent. 15Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? 16Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? 17Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? Si totum. Quasi dicat: Si in Ecclesia omnes essent unius officii, quomodo impleretur necessitas corporis, cujus gubernationi diversis opus est?. 18Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. Memora, unumquodque eorum sicut voluit. Ut nihil desit illi: ita et in Ecclesia diversas personas quibus tribuit munera diversa. 19Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? Quod si essent omnia unum, non modo multitudo sensuum periret, sed etiam corpus. Ita si in Ecclesia omnes essent unius officii et dignitatis, non discernerentur membra neque corpus. 20Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. Aut iterum caput pedibus. Ipsa dignitas contemptibilis est sine subjectis. Officium enim est per quod dignitas constat. Magnus imperator necessarium habet exercitum. 22Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: 23et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Inhonesta sunt. Absit ut in membris sanctorum aliqua sit turpitudo: sed dicuntur inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam habent ea quæ in promptu sunt. Vel propter legem membrorum quæ de peccato venit; usus membrorum illicitus turpis est, non membra ipsa. Intelliguntur etiam quidam fratres qui cum honesti sunt egestate et habitu, aliquando tamen vitæ mundioris sunt. Vel intelliguntur illi qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti, abundantius adjuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant. 24Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, Honesta autem. Quasi dicat: Ita et fratribus in quibus studium peritiæ, conversationis ornavit honestas, nihil est quod addatur a nobis. Sed Deus temperavit. Remoto illo quod obest, ponit illud quod prodest, scilicet contemperationem. 25ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. Sed in idipsum pro invicem. Quasi dicat: Sollicita sint membra, ut tendant in idipsum, id est in id sollicitudinis quod sit ipsum, id est indifferens, ut non minus pro alio quam pro se. 26Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Et si quid patitur. Hoc de membris corporis ambiguum non est, quia si oculus vel pes capiatur aliqua ægritudine, totum corpus condolet. Ita et nos decet condolere fratribus si quid adversitatis emerserit, et lætari si bene cesserit. 27Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. De membro. Vel Christo, vel a me cujus prædicatione instituti estis. 28Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Et quosdam quidem. Determinat hic de donis Dei, quæ altiora, et quæ sint inferiora. De his enim putabant Corinthii, quod minus esset majus, et quod majus esset minus. Primum. Dignitate et tempore apostolos vice Christi prædicantes et omnium judices. Secundo prophetas. Id est mysteria Scripturarum vel futura revelantes. Tertio doctores. Præcepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt. Genera linguarum. CHRYS. Ecce donum Dei est, multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud, quod illi primum ponebant. 29Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores? Nunquid omnes pro, etc. Qui hæc non habet in se amet in aliis ea: et in eis jam hæc habet, quæ in se non habet. 30numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? 31Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Excellentiorem viam. Charitatem, quia est majus omnibus prædictis donum; unde in fine, his qui dicunt, Domine, in nomine tuo prophetavimus, dæmonia ejecimus, virtutes fecimus, dicet Dominus: Recedite a me, non novi vos, operarii iniquitatis Matth. 7..