1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Imitatores. Sunt gradus in Ecclesia majorum et minorum, ut illi exemplo præcedant, hi imitatione sequantur. Sed et qui præcedunt, si neminem sequuntur, errabunt: sequuntur ergo aliquem, id est Christum. 2Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. Laudo, etc. Incipit hic agere de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes: quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquæ mulieres non velato capite orabant, aut prophetabant. Unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum ejus, quasi. Etsi de aliis culpo, laudo tamen de hoc: ironia. 3Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. Viri, etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animæ maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit. Caput Christus est. Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quæ Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quæ regitur a spiritu tanquam mulier a viro. Orans. Quia in aliis ubi est, potest velare, sed nondum suo judici se offert et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri. 4Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. 5Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. 6Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. 7Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. Quoniam imago. Imago et similitudo pro se invicem accipiuntur, sed tamen in hoc proprie est similitudo animæ cum Deo, quod incircumscripta, quod ubique tota et simul. AUG., lib. XII de Trin. c. 7, 8, 9. Homo dicitur imago Dei, et ad imaginem: quia non æqualis, etc., usque ad ut male viventes bene loquendo turpitudinem suam contegant. 8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. Verumtamen. Quamvis in prima conditione non sit vir de femina, sed converso: etiam in sequenti generatione non est hoc. In Domino. Id est in operatione Domini, in qua alter sine altero non creatur. 12Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. Omnia autem. Postquam singula dixit, ut omnia Deo uni principio subjiceret, addit omnia ex Deo, ut neque mulier de subjectione doleat, neque vir de exaltatione superbiat. 13Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? Vos ipsi. Quia Corinthii ejus traditionem non servaverant (quod eis succenset), jam non ex auctoritate traditionis suadet, sed ex natura. Natura nos docet, quia vir si comam nutriat, etc. Coma est gloria mulieri, quia naturaliter eam habet pro velamine: coma enim indicium velaminis est ut naturæ voluntas addatur. Et ideo vir non est naturaliter comatus, quia non est velandus, et lex prohibet virum esse comatum. 14Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: Si comam, etc. Coma Samuelis et prophetarum pro velamine veteris legis, in revelatione Evangelii deponitur: unde cum transieris ad Christum, auferetur velamen. 15mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 16Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. 17Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. Hoc autem præcipio. Non deserentis solertia requiratur, sed præcipientis auctoritas attendatur. Non laudans. Incipit de Dominica cœna dicere, in qua multum peccabant. 18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 19Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Oportet et hæreses, etc. Non vult nec optat Apostolus esse hæreses, sed quia sic futurum est, dicit. Et ad quid hoc sit utile, subdit: Ut non tantum reprobi (qui dicunt: Ego sum Pauli ), sed et qui probati sunt, manifesti fiant. Hæreses dicit pro his qui dubitant de resurrectione. Scissuræ erant pro donis spiritualibus: et hi malo suo prosunt catholicis. Omnes enim inimici Ecclesiæ vel errore cæcati vel malitia depravati prosunt Ecclesiæ: quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam. Si vero male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam. 20Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. Dominicam cœnam. Dominicam cœnam dicit acceptionem Eucharistiæ, quam non debent pransi sumere, vel mensis suis miscere, ut hi quos Apostolus arguit, sed jejuni, in honorem tanti sacramenti. Licet enim post cœnam discipulis suis dederit corpus et sanguinem suum, non tamen jam calumniandum est universæ Ecclesiæ, quod a jejunis semper sumitur. Nam Salvator quo vehementius commendaret mysterii hujus altitudinem, voluit hoc ultimum infigere cordibus et memoriæ eorum. Quo ordine autem post sumeretur, ab apostolis per quos ecclesias dispositurus erat, servavit docendum. 21Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Unusquisque enim, etc. Notat illos qui munera quæ offerebant altaribus pro sacrificio conficiendo, peracto illo, sibi resumebant, nec aliis non habentibus communicari sinebant, sed soli sumebant: ita ut inde etiam inebriarentur, aliis esurientibus. AMBR. Munus oblatum totius fit populi, etc., usque ad formam quæ a Christo in hujusmodi re data est iterat. 22Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. Ecclesiam. Ecclesia sunt fideles; de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi Ecclesiam gloriosam. Hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis Apostolus testatur, dicens, Aut Ecclesiam Dei, etc. Laudo vos? Vel sic distingue: Laudo vos in hoc? utique non laudo. 23Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, Ego enim accepi, etc. Ostendit mysterium Eucharistiæ inter cœnandum celebratum, non cœnam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis, ut majora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Hujus in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti: quia beneficii divini sanguis est testis, unde ad tuitionem corporis et animæ percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra: ideoque non manducandum prædixit lex sanguinem. In qua nocte. In nocte passus ad lucem resurrectionis venit. 24et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Fregit. In sacramento scilicet, secundum quod videbatur et integrum esse a fidelibus credebatur. Unum omnibus dedit, ut in unitate permanerent: sed cum fregit, spontaneam passionem suam ostendit. 25Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. 26Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Quotiescunque. Exponit in quam Christi commemorationem, mortem scilicet. Donec veniat. Quia hoc non mutabitur sicut sacramenta Judæorum. 27Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Indigne. Non quia manducat aliquis non ad salutem, ideo minus est corpus et sanguis quod accipit. 28Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. 29Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Judicium sibi manducat. Quæritur quomodo hoc, cum Dominus dicat: Qui manducat me, ipse vivet propter me? Sed duo sunt modi manducandi: unus sacramentalis, quo manducant tam boni quam mali; alius spiritualis, quo soli boni. Et hoc est non solum Christum manducare et in sacramento ejus corpus accipere, sed in ipso manere, et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Ecclesiæ (quam ipsum sacramentum significat) manet. Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi tantæ rei sacramentum ad judicium quotidie sumat. 30Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Ideo inter vos. Hoc fit ad correctionem aliorum. 31Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. 32Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Dum judicamur, etc. Eisdem qui patiuntur etiam pœna propria, est aliquando purgatio, ut prophetæ Addo, qui prohibitus comedit: qui vivus potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei: Non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum III Reg. 13.. Et per hoc inobedientia prophetæ puniri potuit, ne ad supplicium tartareum ejus anima raperetur. Corripimur. In paucis est omnium emendatio, quatenus timore pœnæ nostræ alii emendantur. 33Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Invicem exspectare. Ut multorum oblatio simul celebretur, et omnibus ministretur. 34Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.