1Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, Nolo enim. Volenti comprehendere sic est agendum; non enim baptisma et sacramenta sufficiunt, ut quidam putant; sicut nec Judæis beneficia Dei valuerunt, cum post peccarent. Quoniam patres. Exemplo Judæorum, qui negligentia sua offenderunt, sollicitos facit. Sub nube. Quia omnia in figura nostri illis contingebant. 2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari: In Moyse baptizati. In ducatu Moysi purgati per visa signa illa. Vel, signum baptismi acceperunt, quod credentibus idem valuit. Baptizati sunt, quia a morte liberati et per eam mundati ab ignorantia Dei, quæ premebat omnes gentes, et præparati ad accipiendam legem. Vel baptizati dicuntur, quia gerebant formam nostri sacramenti. Moyses Christum, nubes Spiritum sanctum, mare baptismum significat. 3et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, Eamdem escam. Id est fide: diversa in tempore, diversa in specie. Spiritalem. Id est, spirituale aliquid significantem. Cum dicit spiritalem, ostendit spiritualiter intelligi in Christo et hoc de omnibus innuit, unum exponit: Petra erat Christus. 4et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): Consequente eos petra. Id est, satisfaciente voluntati eorum, quia quoquo irent, aquæ inundantes secutæ sunt; sic Christus in deserto hujus mundi suos comitatur. Vel, consequente, id est, secuturam veritatem significante. Petra autem. Solet res, quæ significatur nomine rei quam significat nominari. Petra. Id est Christus, sequebatur, quia ubi humanum deficiebat suffragium, aderat. 5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. 6Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Neque idololatræ, etc. Illos tangit, qui in idolio epulabantur, putantes se immunes a crimine. Sedit populus. Per commemorationem illorum notat ea quæ in Corinthiis sunt, ostendens quam graviter punita sint in Judæis. Ludere. Id est adorare, quod ludo puerorum simile. Facilis namque ad lusum est pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola adorare? 8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque tentemus Christum. Nota Christum Deum quem tentaverunt Judæi, et ideo a serpentibus perierunt, donec serpens æneus erectus est, quem qui intuebantur, a morsibus sanabantur. 10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. In figura. Ecce ostendit cur signa illa jam non observantur, cum res manifesta sit ad correctionem nostram. 11Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. Scripta sunt. Non propter nos tantum. Per hæc enim exempla ad correctiorem vitam provocamur, ut aut præmium, si obedientes fuerimus, aut propensiorem pœnam inobedientes mereamur. Fines sæculorum. Quia in ultima ætate sumus, et tot exemplis priorum magis corrigi debemus. Vel fines sæculi devenerunt in nos, sæcularitas in nobis finitur; et ideo turpius si peccamus. 12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. Videat ne cadat. Ut qui præsumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothyta, et de pseudo gloriantes, judicabant apostolum cum ipsi essent rei. 13Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. Tentatio vos, etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. Possitis sustinere. Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiæ. 14Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: Propter quod, etc. Quia sola sacramenta non salvant, et quia qui cadit punitur, et quia auxilium Dei non deest, fugite ab idolorum cultu. Vel, ne comedant sapientes idolothyta cum offendiculo infirmorum, quibus idololatræ viderentur. Vel, ne ipsi infirmi idololatræ sint, et ut fugiatis loquor altum aliquid quasi prudentibus, et ideo diligenter dijudicate. Vel. modo loquor infirmis, ut supra prudentibus. 15ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. 16Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Calix benedictionis. Ideo fugiendum a cultura idolorum, quia ut comedens idolothytum unum est cum dæmone, sic per corpus Christi unum est cum Christo. Panis quem frangimus. BEDA. Christus quando manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat, etc., usque ad manebat apud Patrem integer, ut angelos pasceret. 17Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. Quoniam unus, etc. Unus panis unione fidei, spei et charitatis. Corpus est per subministrationem charitatis: quia unum sumus, et unum sentire debemus. Hæc autem dicit ut fides una unum habeat sensum et opus. 18Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Videte. Similitudo est ad intelligendum quod supra dictum est. Ideo addidit, secundum carnem, quia est Isræl secundum spiritum, qui veteres umbras jam non sequitur, sed eam consequentem (quæ illis umbris præcedentibus significata est) veritatem; et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. 19Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? Quid ergo? Quia dixi, fugite a cultura idolorum, videor dicere, quod idolis immolatum sit aliquid magnum, sed non hoc dico, sed potius dico, quod ea quæ gentes immolant, dæmoniis immolant: quia idolo diabolus colitur, qui pejor est idolo. 20Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: Socios fieri dæmoniorum. AUG., lib. II de Doctrin. Christ., c. 20, 21, etc. Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta, etc., usque ad mathematici, qui conantur actionum eventus prædicere, dicuntur. 21non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. 22An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. An æmulamur Dominum. Videntur æmulari et invidere Domino, cujus regnum diminuerunt, qui cum scandalo fratrum comedunt. 23Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat. Omnia mihi licent. Potestate liberi arbitrii et doctrina legis naturalis. Non quia omnia liceant etiam illicita, sed ecce ponamus licere omnia. 24Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. 25Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Omne quod in macello. Quia licita sunt, et tamen non est utendum eis semper, determinat quomodo liceat edere vel non edere. 26Domini est terra, et plenitudo ejus. 27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: Propter illum. Quia qui idolis servit, per hoc gloriabitur et confirmabitur in errore, et fratribus malum datur exemplum. 29conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? Ut quid enim. Quasi: Quid opus est, ut puter causa venerationis edere? Judicor enim non distare ab idololatra. 30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? 31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. Sive ergo manducatis. Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum naturæ debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat. 32Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: Ecclesiæ Dei. Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhærent his quæ inimica sunt Deo. 33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. Omnibus placeo. Qui hominibus propter veritatem placet, jam non ipse illis, sed veritas placet. Si propter seipsum placet homo, superbia est; hoc est quod alibi dixit: Si hominibus placerem, servus Christi non essem Gal. 1.. Sed nunquid placebat persecutoribus suis? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesiam, sive jam intus positis, sive introducendis in eam.