1Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. 2Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. Nathinæi. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Donum, vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonitæ quos Josue vitæ donavit, et servitio templi deputavit, ut aquas et ligna portarent Josue 9.. 3Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. 4Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda. 5Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii ejus. 6De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta. 7Porro de filiis Benjamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana, 8et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ, 9et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum. 10De sacerdotibus autem: Jedaia, Jojarib, et Jachin: 11Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei. Helciæ filii Mosoliam, etc. Hic fuit sacerdos magnus, qui Deuteronomium invenit in templo Domini in tempore Josiæ, et dicitur pater fuisse Jeremiæ prophetæ. 12Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer. 13Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. 14De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari. 15Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph: 16et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. Idithun. HIERON. Cantoris David, scilicet. Observabant enim in porta regis ad orientem de filiis Levi per vices suas cantores, et vicissim ad psallendum cum David conveniebant, quia antequam templum ædificaretur in palatio, erat arca testamenti, et ibi serviebant æditui. 17Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps, 18usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. 19Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. Sellum vero filius Core. Prior Cora per Aleph scribitur, et sonat Cora, secundus per He, et sonat Core. Cora clamans, Core calvus interpretatur. Hic est qui in Numeris seditionem movit contra Moysen Num. 16.. Custodes vestibulorum. HIERON. Quia custodiebant exterius ostium tabernaculi. Patres vero eorum qui subter scribuntur et qui in Psalterio titulos habent, custodiebant interius ostium et cantores erant. 20Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. Phinees autem. Nepos Aaron, qui adhuc vivebat, ut tradunt Hebræi, et vices ministrorum ordinabat. Sunt autem vices viginti quatuor quas David ordinavit ad ministerium tabernaculi. Unde in Evangelio: Zacharias de vice Abia Luc. 1.. 21Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii. 22Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, 23tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis. 24Per quatuor ventos erant ostiarii: id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum. 25Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus. 26His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. His quatuor Levitis, etc. RAB. Qui fuerunt hi quatuor Levitæ quibus omnis numerus creditus erat janitorum demonstratur cum dicitur: De Hosa autem, id est de filiis Merari, Semri princeps, etc., ut habetur in cap. 26. Quatuor principes janitorum sancti doctores sunt qui quatuor Evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus, quibus cum Petro claves commissæ sunt Matth. 16.. Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant, et Ecclesiam vigilanter servant. 27Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores. 28De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. De horum genere erant et super vasa minister. ID.Mystice de cœtu sanctorum prædicatorum ordinantur, qui super vasa Domini, id est animas fidelium in quibus voluntas Dei quotidie ministratur pervigilem habent custodiam. Sub eorum custodia est simila, vinum et oleum, quibus sacramenta corporis et sanguinis Domini conficiuntur, et Spiritus sancti gratia spirituali unctione traditur. Ipsi thus orationum et aromata virtutum in Ecclesia componunt, et in conspectu Domini vinum acceptabile reddunt. 29De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus. 30Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant. 31Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur. Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur. Quia Christus auctor est sacramentorum cœlestium, ubi quotidie panis et vinum in memoriam passionis ejus offeruntur, et caput omnium qui carnem suam ejus exemplo crucifigunt, et passioni pro ejus nomine tradunt. 32Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. Panes erant propositionis. Duo et duo divisim coquebantur ante sabbatum secundum Josephum, et sabbato mane super mensam ponebantur, de quibus in Levitico plenius diximus. 33Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent. 34Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. Capita Levitarum per familias suas. Dignum est, ut quanto quis prælatus est cæteris, tanto devotior sit in divinis officiis. Ille bene principatum ministerii servat, qui studet manere in Jerusalem, id est in visione pacis, ut tumultus sæculi et voluptates carnis fugiat et quietem mentis in contemplatione Dei habeat, dicens cum Psalmista: Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi. 35In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. Jahiel, qui in Regum, Ahiel pater Cis patris Saul, et interpretatur pater meus Deus. Jahiel disertus Dei, forte pro meritorum distantia. Et notandum quod inter filios Jahiel Cis et Ner fratres vocantur et sunt, et in Regum ita habetur; in sequentibus vero dicitur quod Ner genuit Cis, non quod genuerit, sed quod educaverit. 36Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, 37Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth. 38Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. 39Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. Abinadab. Hic ut in Regum cum patre occisus narratur, Abinadab vocatur et interpretatur Abinadab pater meus votum, Abinadab populus meus votum. Esbaal. Ignis maritus, hic est Isboseth, id est vir confusionis. 40Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha. Meribbaal. Litigans in maritum, hic est Miphiboseth, qui interpretatur de ore ignominia. 41Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. 42Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa. 43Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel. 44Porro Asel sex filios habuit, his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan: hi sunt filii Asel.