1David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, David vero. Redit ad explicandam progeniem David, quam ante dimisit, cum sobolem Amram filii Hesron enumerans pervenit ad Isai et ad filios ejus, quorum David novissimus. Jezrælitide. RAB. Jezræl civitas est in qua habitavit Naboth, quem occidit Jezabel. Daniel. ID. Daniel qui in libro Regum Cheleab, id est, vindicans patrem, quia secundum Hebræos, disceptans cum Miphiboseth de questionibus legis, victor apparuit et patrem in eo ulcisci visus est, ne irrideretur in disputando ab homine debili vir bellicosus. 2tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, 3quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua. De Egla uxore sua. HIERON. Quæritur cur hæc Egla sola uxor David dicatur; sed hæc est Michol, quæ inter multas sola uxor dicitur, quia eam in adolescentia primam accepit uxorem, quæ in partu occubuisse dicitur. Egla vero interpretatur vitula, quæ significat Synagogam, quæ legis jugum suscepit, sed lasciviendo corrupit, unde, Ephraim vitula docta diligere trituram. Hanc noster David accepit, quando eam sibi in testamento dato copulavit. In partu occubuit, quia apparente verbo Dei in carne, et Evangelium prædicante, cum per fidem bonorum operum sobolem gignere debuit, scandalizata in passione ejus sibi mortem æternam ascivit 4Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. In Hebron ubi regnavit, etc. Quid per regnum David in Hebron vel in Jerusalem accipiatur, librum Regum exponendo perstrinximus. Scriptum est in sequentibus: Omne tempus quo regnavit David quadraginta annis; regnavit in Hebron septem annis, in Jerusalem tribus et triginta, unde quæritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur; Hebræi autem dicunt quia David Absalonem filium suum fugerit sex mensibus, eosque merito a summo regni ejus exclusos. Dicunt etiam quod sex mensibus in Hebron infirmitate corporis laboraverit, et ideo in regno non recte computari. Extunc enim dicunt eum regnavisse in Hebron, ex quo victis Amalecitis de spoliis eorum misit senioribus Juda, his scilicet qui erant Hebron et aliis. 5Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel: 6Jebaar quoque et Elisama, 7et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia, 8necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem: 9omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar. Omnes hi filii David, etc. Quia omnes filii Christi æternam palmam exspectant, sed excipiuntur filii concubinarum, qui nominatim inter cæteros non meruerunt numerari. Judæi enim hæretici vel schismatici hujus societatis consortium habere non possunt: cœlestis enim regni gloria filios David de nobili tantum conjugio exspectat. Non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ Gen. 21.. 10Filius autem Salomonis, Roboam: cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, 11pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas: 12et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham 13procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. 14Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ. 15Filii autem Josiæ fuerunt: primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. Filii autem Josiæ. RAB. Quatuor filii Josiæ leguntur hic, etc., usque ad qui et similiter translatus est in Chaldæos. 16De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. 17Filii Jechoniæ fuerunt: Asir, Salathiel, Asir, Salathiel, Melchiram, Phadaia, Senneser, etc. Hæc vero nomina unius hominis sunt, ut Hebræi volunt, ipse est Phadaia pater Zorobabel et Semei. Unde in Esdra et in Matthæo Zorobabel Salathiel scribitur. Et interpretatur Phadaia redemptus Domini, Asir carceratus, Salathiel frutex Domini; quæ omnia conveniunt doctoribus sanctis, quorum officio ecclesiasticus populus generatur, qui diversis afflictionibus castigati per gratiam Domini redempti germina virtutum tam in se quam in subditis proferunt. 18Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. Senneser. Ipse est Selbasar cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini, sicut in Esdra dicitur. Est autem Senneser plasmatus, Sesbasar tribulatus, quæ custodibus vasorum Dei congruunt, id est sanctarum animarum quibus Christo, quem Cyrus nomine et absolutione significavit, cui dicitur: Postula a me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2., et qui captivitatem humani generis relaxavit, sanctas animas custodiendas annumeravit, quæ sunt vasa Domini numerata, quia novit Dominus qui sunt ejus II Tim. 2.. 19De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum: 20Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque. 21Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia: hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias. 22Filius Secheniæ, Semeia: cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. 23Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres. 24Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.