1Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. 2Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum. 3Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. Majores. RAB. Prophetæ apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, unde: Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham Psal. 2.. 4Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ. 5Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David, Dixeruntque. Cæcos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros, et dicentes quia prohibuerunt eum cæci et claudi. Mystice, David Jebusæum de Jerusalem ejiciens, significat Christum dæmones expellentem a cordibus fidelium, et ibidem mansionem suam statuentem. Jebusæus enim interpretatur conculcatus, Jerusalem visio pacis. Unde et discipulis suis ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, etc. Luc. 10.. Bene ergo in Regum scriptum est, quod ejectis cæcis et claudis qui odiebant animam, David cepit arcem Sion, suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur psal. LXXV: Notus in Judæa Deus, et in Isræl magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus. 6dixitque: Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps. 7Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. 8Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem reliqua urbis exstruxit. Joab autem reliqua urbis exstruxit. Per industriam enim militis civitatem munivit. Josephus tamen dicit David superiorem civitatem munisse, eique copulando arcem unum corpus effecisse et cuncta muro circumdedisse. Super opus autem murorum constituisse Jacob, expulisse Jebusæos et Jerosolymam vocasse. Jero enim Hebraice munitio est. Christus quoque in Judæa primum Evangelium prædicavit, Et ecclesiam fidei suæ munitione firmavit. Joab, qui reliqua urbis exstruxit, significat apostolos et apostolicos viros qui post ascensionem Domini plurimos de gentibus converterunt; unde: Dei adjutores sumus, Dei agri. 9Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo. 10Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël. 11Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. Jesbaam. HIERON. Hunc Josephus Eusebium nominat, et filium dicunt Achimeæ, qui in aciem hostium frequenter irrumpens, non cessabat donec octingentos occiderat. Alii hunc David intelligunt, quia Jesbaan interpretatur sedens in populo. Ahamoni vero sapientissimus, unde in Regum scribitur: Sedens in cathedra sapientissimus II Reg. 23.. Sed ibi vermiculo ligni comparatur, quia minuebatur illi sapientia propter peccatum, quod in Uriam commiserat. Unde ibi octingentos uno impetu interfecisse, hic autem trecentos, pro peccato enim minorata est fama. 12Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes. Ahohites. Ahohi, ut Hebræi tradunt, frater fuit Isai patris David, cujus filius fuit Eleazar, qui fuit inter tres potentissimus, quos Josephus dicit esse Eusebium filium Achimeæ, et Eleazar filium Addi, et Semeiam filium Heli GREG. hom. 34. in Evang. Cogitandum summopere est, etc., usque ad contra se rigidus etiam a licitis abstinebat. 13Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. 14Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. 15Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim. 16Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem. 17Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta ! 18Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, 19dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere: hæc fecerunt tres robustissimi. 20Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus, 21et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. Verumtamen usque ad tres primos. Hic apparet quod Abisai princeps erat inter tres sequentes. Sed ad tres primos non pervenit, Jesbaam, Eleazarum et Semmaa. Mystice autem significatur quod nemo sanctorum, licet virtutibus emineat, ad æqualitatem potentiæ Patris et Filii et Spiritus sancti perveniat. Quoniam, quis in nubibus æquabitur Domino? etc. Psal. 88. 22Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. Ariel Moab, id est leones, sicut in Regum dicitur, viros scilicet fortissimos in regno Moab tanquam leones. Interfecit leonem. Hebræus hunc leonem Joab arbitratur, qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata. RAB. Quem liber Regum, etc., usque ad et hastam quam non recte tenebat, extorsit. Tempore nivis. Qua potest gratia Christi, quæ mundo resplenduit, et frigus charitatis, quo refrigescunt homines, significari. Banaias vero, qui ædificator Dominus interpretatur, Christum significat, de quo dicitur: Ædificans Jerusalem Dominus, etc. Psal., CXLVI. Hic multa opera perpetravit, qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor Joan. 5.. Hic est de Cabseel, id est, de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum cœtus pertinet qui descendens de cœlis, et factus homo, leonem, id est diabolum qui infidelitatis suæ frigore torpentem mundum possidebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Ægyptium, id est, Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera, per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50.. 23Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. 24Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus, Inter tres. Abisai et Sobochai et Jonathan, quibus viribus æquabatur, qui erat super triginta, sicut Hebræus affirmat. 25inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam. 26Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem, 27Sammoth Arorites, Helles Pharonites, 28Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites, 29Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites, 30Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites, 31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites, 32Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites. 33Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites, 34Ahiam filius Sachar Ararites, 35Eliphal filius Ur, 36Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites, 37Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai, 38Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai, 39Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, 40Ira Jethræus, Gareb Jethræus, 41Urias Hethæus, Zabad filius Oholi, 42Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta: 43Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites, 44Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites, 45Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites, 46Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.