1Et ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini: et satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei. 2Et dixit Dominus ad satan: Increpet Dominus te Satan: et increpet Dominus te, qui elegit Ierusalem! numquid non iste torris est erutus de igne? 3Et Iesus erat indutus vestibus sordidis: et stabat ante faciem angeli. 4Qui respondit, et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. 5Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput eius. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat. 6Et contestabatur angelus Domini Iesum, dicens: 7Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris: tu quoque iudicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his, qui nunc hic assistunt. 8Audi Iesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. ecce enim ego ADDUCAM SERVUM MEUM ORIENTEM. 9Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego celabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum: et auferam iniquitatem terrae illius in die una. 10In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem, et subter ficum.