1Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. 2Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Ierusalem, et videam quanta sit latitudo eius, et quanta longitudo eius. 3Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius. 4Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum, et iumentorum in medio eius. 5Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio eius. 6O, o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. 7O Sion, fuge quae habitas apud filiam Babylonis: 8quia haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei: 9quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his, qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. 10Lauda, et laetare filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. 11Et applicabuntur Gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. 12Et possidebit Dominus Iuda partem suam in terra sanctificata: et eliget adhuc Ierusalem. 13Sileat omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto suo.