1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: 2neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei: 5non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti, 6quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum: 7ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitae aeternae. 8Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus. 9Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. sunt enim inutiles, et vanae. 10Haereticum hominem post unam, et secundam correptionem devita: 11sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. 12Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. 13Zenam legisperitum, et Apollo solicite praemitte, ut nihil illis desit. 14Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. 15Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.