1Paulus servus Dei, Apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est 2in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora saecularia: 3manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei: 4Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Salvatore nostro. 5Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. 6Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. 7Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: 8sed hospitalem, benignum, prudentem, sobrium, iustum, sanctum, continentem, 9amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere. 10Sunt enim multi etiam inobedientes vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: 11quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. 12Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventris pigri. 13Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, 14non intendentes Iudaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. 15Omnia munda mundis: coinquinatis autem, et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens, et conscientia. 16Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.