1Quam pulchra es amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo, quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. 2Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas. 3Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum, dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo, quod intrinsecus latet. 4Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. 5Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, 6donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris. 7Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. 8Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. 9Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. 10Quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. 11Favus distillans labia tua sponsa, mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. 12Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. 13Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo, 14nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. 15Fons hortorum: puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. 16Surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.