1Ego flos campi, et lilium convallium. 2Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. 3Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo. 4Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. 5Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo. 6Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. 7Adiuro vos filiae Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. 8Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles: 9similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. en ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. 10En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. 11Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit. 12Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra: 13ficus protulit grossos suos: vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, propera amica mea, speciosa mea, et veni: 14columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. 15Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. 16Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia 17donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bethel.