1Quid ergo dicemus? Manebimus in peccato ut gratia abundet? 2Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? 3An ignoratis fratres quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? 4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. 5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius: simul et resurrectionis erimus. 6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. 7Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. 8Si autem mortui sumus cum CHRISTO: credimus quia simul etiam vivemus cum illo: 9scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur. 10Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. 11Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Iesu Domino nostro. 12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis eius. 13Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma iustitiae Deo. 14Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. 15Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit. 16An nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis eius, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iustitiam? 17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis. 18Liberati autem a peccato, servi facti estis iustitiae. 19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem. 20Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiae. 21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. 22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. 23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Iesu Domino nostro.