1Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae iudicas. 2Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. 3Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? 4An divitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit: 5Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei, 6qui reddet unicuique secundum opera eius: 7iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: 8iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio. 9Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum, et Graeci: 10gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum, et Graeco: 11non enim est acceptio personarum apud Deum. 12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. 13Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. 14Cum autem Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: 15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, 16in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum. 17Si autem tu Iudaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, 18et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem, 19confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt, 20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege. 21Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris: 22qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: 23qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. 24(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.) 25Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. 26Si igitur praeputium iustitias legis custodiat: nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? 27et iudicabit id, quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem praevaricator legis es? 28Non enim qui in manifesto est, Iudaeus est: neque quae in manifesto in carne est, est circumcisio: 29sed qui in abscondito est, Iudaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.