1Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est in Cenchris: 2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. 3Salutate Priscam, et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu; 4(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae Gentium) 5et domesticam Ecclesiam eorum. Salutate Ephaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Ecclesiae Asiae in Christo Iesu. 6Salutate Mariam, quae multum laboravit in nobis. 7Salutate Andronicum, et Iuliam cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 9Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo Iesu, et Stachyn dilectum meum. 10Salutate Apellen probum in Christo. 11Salutate eos, qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino. 12Salutate Tryphaenam, et Tryphosam: quae laborant in Domino. Salutate Persidem charissimam, quae multum laboravit in Domino. 13Salutate Rufum electum in Domino, et matrem eius, et meam. 14Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen: et qui cum eis sunt, fratres. 15Salutate Philologum, et Iuliam, Nereum, et sororem eius, et Olympiadem, et omnes, qui cum eis sunt, sanctos. 16Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiae Christi. 17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos, qui dissensiones, et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. 18Huiuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium. 19Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. 20Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. 21Salutat vos Timotheus adiutor meus, et Lucius, et Iason, et Sosipater cognati mei. 22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. 23Salutat vos Caius hospes meus, et universa Ecclesia. Salutat vos Erastus archarius civitatis, et Quartus, frater. 24Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen. 25Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum, et praedicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, 26(quod nunc patefactum est per Scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei) in cunctis Gentibus cogniti, 27soli sapienti Deo, per Iesum Christum, cui honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen.