1Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. 2Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. 3Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. 4Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: 5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. 6Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, 7sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, 8qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate. 9Dilectio sine simulatione: Odientes malum, adhaerentes bono: 10charitatem fraternitatis invicem diligentes: Honore invicem praevenientes: 11Solicitudine non pigri: Spiritu ferventes: Domino servientes: 12Spe gaudentes: In tribulatione patientes: Orationi instantes: 13Necessitatibus sanctorum communicantes: Hospitalitatem sectantes. 14Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. 15Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus: 16Idipsum invicem sentientes: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: 17Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. 18Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: 19Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum irae. scriptum est enim: Mihi vindictam: et ego retribuam, dicit Dominus. 20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. 21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.