1Canticum David, Quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra.
2Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius.
3Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
4Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
5Quoniam omnes dii Gentium daemonia: Dominus autem caelos fecit.
6Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius.
7Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem:
8afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius:
9adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra:
10dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur: iudicabit populos in aequitate.
11Laetentur caeli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius:
12gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum
13a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.