1Psalmus Cantici, In die sabbati.
2Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.
3Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
4In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.
5Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.
6Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae:
7Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget haec.
8Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in saeculum saeculi:
9tu autem Altissimus in aeternum Domine.
10Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
11Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.
12Et despexit oculus meus inimicos meos: et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.
14Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
15Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,
16ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.