1Psalmus, Intellectus Ethan Israelitae. 2Misericordias Domini in aeternum cantabo. In generatione et generationem annunciabo veritatem tuam in ore meo. 3Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis: praeparabitur veritas tua in eis. 4Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo: 5usque in aeternum praeparabo semen tuum. Et aedificabo in generatione, et generationem sedem tuam. 6Confitebuntur caeli mirabilia tua Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 7Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino: similis erit Deo in filiis Dei? 8Deus, qui glorificatur in concilio sanctorum: magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt. 9Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo. 10Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas. 11Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum: in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. 12Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti: 13aquilonem, et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt: 14tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: 15iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam: 16beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, 17et in nomine tuo exultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur. 18Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 19Quia Domini est assumptio nostra: et sancti Israel regis nostri. 20Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adiutorium in potente: et exaltavi electum de plebe mea. 21Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum. 22Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum. 23Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. 24Et concidam a facie ipsius inimicos eius: et odientes eum in fugam convertam. 25Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. 26Et ponam in mari manum eius: et in fluminibus dexteram eius. 27Ipse invocabit me: Pater meus es tu: Deus meus, et susceptor salutis meae: 28Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae. 29In aeternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi. 30Et ponam in saeculum saeculi semen eius: et thronum eius sicut dies caeli. 31Si autem dereliquerint filii eius legem meam: et in iudiciis meis non ambulaverint: 32Si iustitias meas profanaverint: et mandata mea non custodierint: 33Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum. 34Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: neque nocebo in veritate mea: 35Neque prophanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. 36Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar: 37semen eius in aeternum manebit. Et thronus eius sicut Sol in conspectu meo, 38et sicut Luna perfecta in aeternum: et testis in caelo fidelis. 39Tu vero repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum. 40Evertisti testamentum servi tui: prophanasti in terra Sanctuarium eius. 41Destruxisti omnes sepes eius: posuisti firmamentum eius formidinem. 42Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis. 43Exaltasti dexteram deprimentium eum: laetificasti omnes inimicos eius. 44Avertisti adiutorium gladii eius: et non es auxiliatus ei in bello. 45Destruxisti eum ab emundatione: et sedem eius in terram collisisti. 46Minorasti dies temporis eius: perfudisti eum confusione. 47Usquequo Domine avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua? 48Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? 49Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi? 50Ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine, sicut iurasti David in veritate tua? 51Memor esto Domine opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium. 52Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui. 53Benedictus Dominus in aeternum: fiat, fiat.