1Psalmus Asaph, in finem, pro torcularibus, quinta sabbati.
2Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.
3Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.
4Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die sollemnitatis vestrae:
5Quia praeceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.
6Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Aegypti: linguam, quam non noverat, audivit.
7Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
8In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.
9Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,
10non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
11Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti: dilata os tuum, et implebo illud.
12Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
13Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
14Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:
15Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.
16Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in saecula.
17Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.