1Psalmus Cantici David, in finem. 2Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum, a facie eius. 3Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. 4Et iusti epulentur, et exultent in conspectu Dei: et delectentur in laetitia. 5Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi. Exultate in conspectu eius, turbabuntur a facie eius, 6patris orphanorum, et iudicis viduarum. Deus in loco sancto suo: 7Deus qui inhabitare facit unius moris in domo: Qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulchris. 8Deus cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto: 9Terra mota est, etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. 10Pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae: et infirmata est, tu vero perfecisti eam. 11Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. 12Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. 13Rex virtutum dilecti dilecti: et speciei domus dividere spolia. 14Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri. 15Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: 16mons Dei, mons pinguis. Mons coagulatus, mons pinguis: 17ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit in finem. 18Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: Dominus in eis in Sina in sancto. 19Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: accepisti dona in hominibus: Etenim non credentes, inhabitare Dominum Deum. 20Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. 21Deus noster, Deus salvos faciendi: et Domini Domini exitus mortis. 22Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: verticem capilli perambulantium in delictis suis. 23Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris: 24Ut intingatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso. 25Viderunt ingressus tuos Deus, ingressus Dei mei: regis mei qui est in sancto. 26Praevenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum. 27In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel. 28Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu. Principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthali. 29Manda Deus virtuti tuae: confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis. 30A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera. 31Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos, qui probati sunt argento. Dissipa gentes, quae bella volunt: 32venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus eius Deo. 33Regna terrae, cantate Deo: psallite Domino: psallite Deo. 34qui ascendit super caelum caeli, ad Orientem. Ecce dabit voci suae vocem virtutis, 35date gloriam Deo super Israel, magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. 36Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus.