1Psalmus, in finem, ne corrumpas, David in tituli inscriptionem. 2Si vere utique iustitiam loquimini: recte iudicate filii hominum. 3Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestrae concinnant. 4Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. 5Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, 6Quae non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter. 7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus. 8Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur. 9Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem. 10Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos. 11Laetabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris. 12Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.