1Psalmus In finem, Pro populo, qui a Sanctis longe factus est, David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. 2Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me. 3Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me. 4Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. 5In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. 6Tota die verba mea execrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum, in malum. 7Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, 8pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes. 9Deus, vitam meam annunciavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, Sicut et in promissione tua: 10tunc convertentur inimici mei retrorsum: In quacumque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo. 12In me sunt Deus vota tua, quae reddam, laudationes tibi. 13Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium.