1Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum: 2ex Sion species decoris eius. 3Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida. 4Advocavit caelum desursum: et terram discernere populum suum. 5Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia. 6Et annunciabunt caeli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est. 7Audi populus meus, et loquar Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum. 8Non in sacrificiis tuis arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. 9Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos. 10Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus et boves. 11Cognovi omnia volatilia caeli: et pulchritudo agri mecum est. 12Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae, et plenitudo eius. 13Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? 14Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo vota tua. 15Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me. 16Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? 17Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum: 18Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas. 19Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos. 20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: 21haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. 22Intelligite haec qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat. 23Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei.