1Psalmus, filiis Core ad intellectum. 2Deus auribus nostris audivimus: patres nostri annunciaverunt nobis. Opus, quod operatus es in diebus eorum: et in diebus antiquis. 3Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos: 4Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis. 5Tu es ipse rex meus et Deus meus: qui mandas salutes Iacob. 6In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. 7Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me. 8Salvasti enim nos de affligentibus nos: et odientes nos confudisti. 9In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saeculum. 10Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris. 11Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros: et qui oderunt nos, diripiebant sibi. 12Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus dispersisti nos. 13Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum. 14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. 15Posuisti nos in similitudinem Gentibus: commotionem capitis in populis. 16Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me. 17A voce exprobrantis, et obloquentis: a facie inimici, et persequentis. 18Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te: et inique non egimus in testamento tuo. 19Et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras a via tua: 20Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. 21Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum: 22Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis. 23Exurge, quare obdormis Domine? exurge, et ne repellas in finem. 24Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae? 25Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: conglutinatus est in terra venter noster. 26Exurge Domine, adiuva nos: et redime nos propter nomen tuum.