1Psalmus David, in finem, 2Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi. 3Et exaudivit preces meas: et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos. 4Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt: et sperabunt in Domino. 5Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas. 6Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annunciavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. 7Sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti: 8tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me 9ut facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei. 10Annunciavi iustitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu scisti. 11Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo. 12Tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. 13Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me. 14Complaceat tibi Domine ut eruas me: Domine, ad adiuvandum me respice. 15Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Convertantur retrorsum, et revereantur qui volunt mihi mala. 16Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge. 17Exultent et laetentur super te omnes quaerentes te: et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum. 18Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus solicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es: Deus meus ne tardaveris.