1Psalm. Canticum David, in finem, pro Idithum. 2Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. 3Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est. 4Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis. 5Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi Domine finem meum. Et numerum dierum meorum quis est: ut sciam quid desit mihi. 6Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. 7Verumtamen in imagine pertransit homo: sed et frustra conturbatur. Thesaurizat: et ignorat cui congregabit ea. 8Et nunc quae est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est. 9Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me. 10Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti: 11amove a me plagas tuas. 12A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane conturbatur omnis homo. 13Exaudi orationem meam Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. 14Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.