1Psalmus David, in recordationem sabbati. 2Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. 3Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam. 4Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. 5Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: et sicut onus grave gravatae sunt super me. 6Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. 7Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar. 8Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea. 9Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei. 10Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus. 11Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. 12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam. 13Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur. 14Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum. 15Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones. 16Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies me Domine Deus meus. 17Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. 18Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper. 19Quoniam iniquitatem meam annunciabo: et cogitabo pro peccato meo. 20Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. 21Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem. 22Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me. 23Intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meae.