1Psalmus David. Noli aemulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem. 2Quoniam tamquam foenum velociter arescent: quemadmodum olera herbarum cito decident. 3Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius. 4Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui. 5Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet. 6Et educet quasi lumen iustitiam tuam: et iudicium tuum tamquam meridiem: 7subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias. 8Desine ab ira, et derelinque furorem: noli aemulari ut maligneris. 9Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi hereditabunt terram. 10Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quaeres locum eius, et non invenies. 11Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. 12Observabit peccator iustum: et stridebit super eum dentibus suis. 13Dominus autem irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies eius. 14Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum. Ut decipiant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde. 15Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur. 16Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas. 17Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus. 18Novit Dominus dies immaculatorum: et hereditas eorum in aeternum erit. 19Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur: 20quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes, quemadmodum fumus deficient. 21Mutuabitur peccator, et non solvet: iustus autem miseretur et retribuet. 22Quia benedicentes ei hereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt. 23Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet. 24Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam. 25Iunior fui, etenim senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. 26Tota die miseretur et commodat: et semen illius in benedictione erit. 27Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in saeculum saeculi. 28Quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur. Iniusti punientur: et semen impiorum peribit. 29Iusti autem hereditabunt terram: et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. 30Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. 31Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius. 32Considerat peccator iustum: et quaerit mortificare eum. 33Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius: nec damnabit eum cum iudicabitur illi. 34Expecta Dominum, et custodi viam eius: et exaltabit te ut hereditate capias terram: cum perierint peccatores videbis. 35Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. 36Et transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus eius. 37Custodi innocentiam, et vide aequitatem: quoniam sunt reliquiae homini pacifico. 38Iniusti autem disperibunt simul: reliquiae impiorum interibunt. 39Salus autem iustorum a Domino: et protector eorum in tempore tribulationis. 40Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos: quia speraverunt in eo.