1Psalmus David, in finem, servo Domini. 2Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius. 3Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium. 4Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret. 5Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit. 6Domine in caelo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes. 7Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine: 8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt. 9Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos. 10Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen. 11Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde. 12Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatoris non moveat me. 13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.