1Psalmus David, intelligentia. Beati, quorum remissae sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata. 2Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus. 3Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. 4Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. 5Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. 6Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. 7Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: exultatio mea erue me a circumdantibus me. 8Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos. 9Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. 10Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. 11Laetamini in Domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde.