1Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui. 2Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. 3Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo eius. 4Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo. 6Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me. 7Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus. 8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti. 9Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.