1Psalmus David, in finem. Ad te Domine levavi animam meam: 2Deus meus in te confido, non erubescam: 3Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. 4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi: et semitas tuas edoce me. 5Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. 6Reminiscere miserationum tuarum Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. 7Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine. 8Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via. 9Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas. 10Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. 11Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim. 12Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit. 13Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius hereditabit terram. 14Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis. 15Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. 16Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego. 17Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me. 18Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea. 19Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. 20Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. 21Innocentes et recti adhaeserunt mihi: quia sustinui te. 22Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.