1Psalmus David, in finem pro susceptione matutina. 2Deus Deus meus respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. 3Deus meus clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi. 4Tu autem in sancto habitas, Laus Israel. 5In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos. 6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. 7Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis. 8Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput. 9Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. 10Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meae. 11In te proiectus sum ex utero: de ventre matris meae Deus meus es tu, 12ne discesseris a me: Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est qui adiuvet. 13Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me. 14Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. 15Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 16Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. 17Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos: 18dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me: 19diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 20Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice. 21Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam: 22Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam. 23Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te. 24Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Iacob glorificate eum: 25Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis: Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me. 26Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum. 27Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi. 28Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae: Et adorabunt in conspectu eius universae familiae Gentium. 29Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur Gentium. 30Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae: in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram. 31Et anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi. 32Annunciabitur Domino generatio ventura: et annunciabunt caeli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.