1Psalmus David Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. 2Misericordia mea, et refugium meum: susceptor meus, et liberator meus: Protector meus, et in ipso speravi: qui subdit populum meum sub me. 3Domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? 4Homo vanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt. 5Domine inclina caelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. 6Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos: 7Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: de manu filiorum alienorum. 8Quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis. 9Deus canticum novum cantabo tibi: in psalterio, decachordo psallam tibi. 10Qui das salutem regibus: qui redemisti David servum tuum de gladio maligno: 11eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: et dextera eorum, dextera iniquitatis: 12Quorum filii, sicut novellae plantationes in iuventute sua. Filiae eorum compositae: circumornatae ut similitudo templi. 13Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis: 14boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus: neque clamor in plateis eorum. 15Beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus, cuius Dominus Deus eius.