1Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum: 2Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave. 4Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi. 5Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. 6Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis. 7Educens nubes ab extremo terrae: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis: 8qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. 9Et misit signa, et prodigia in medio tui Aegypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius. 10Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes: 11Sehon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan. 12Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo. 13Domine nomen tuum in aeternum: Domine memoriale tuum in generatione et generationem. 14Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur. 15Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. 16Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt. 17Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum. 18Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis. 19Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino. 20Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino. 21Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.