1Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. 2Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. 3Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. 4Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum. 5Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae. 6Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.