1Alleluia. ALEPH. Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. 2Beati, qui scrutantur testimonia eius: in toto corde exquirunt eum. 3Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. 4Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas iustificationes tuas. 6Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 7Confitebor tibi in directione cordis: in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. 8Iustificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque. 9BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. 10In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. 11In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi. 12Benedictus es Domine: doce me iustificationes tuas. 13In labiis meis, pronunciavi omnia iudicia oris tui. 14In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. 15In mandatis tuis exercebor: et considerabo vias tuas. 16In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. 17GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos. 18Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua. 19Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. 20Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore. 21Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. 22Aufer a me opprobrium, et contemptum: quia testimonia tua exquisivi. 23Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis. 24Nam et testimonia tua meditatio mea est: et consilium meum iustificationes tuae. 25DALETH. Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. 26Vias meas enunciavi, et exaudisti me: doce me iustificationes tuas. 27Viam iustificationum tuarum instrue me: et exercebor in mirabilibus tuis. 28Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis. 29Viam iniquitatis amove a me: et de lege tua miserere mei. 30Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus. 31Adhaesi testimoniis tuis Domine: noli me confundere. 32Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. 33HE. Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum: et exquiram eam semper. 34Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: et custodiam illam in toto corde meo. 35Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quia ipsam volui. 36Inclina cor meum in testimonia tua: et non in avaritiam. 37Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. 38Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo. 39Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum: quia iudicia tua iucunda. 40Ecce concupivi mandata tua: in aequitate tua vivifica me. 41VAU. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuum secundum eloquium tuum. 42Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: quia speravi in sermonibus tuis. 43Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: quia in iudiciis tuis supersperavi. 44Et custodiam legem tuam semper: in saeculum et in saeculum saeculi. 45Et ambulabam in latitudine: quia mandata tua exquisivi. 46Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: et non confundebar. 47Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. 48Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi: et exercebor in iustificationibus tuis. 49ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. 50Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me. 51Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. 52Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine: et consolatus sum. 53Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. 54Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco peregrinationis meae. 55Memor fui nocte nominis tui Domine: et custodivi legem tuam. 56Haec facta est mihi: quia iustificationes tuas exquisivi. 57HETH. Portio mea Domine, dixi custodire legem tuam. 58Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. 59Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua. 60Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua. 61Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus. 62Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuae. 63Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua. 64Misericordia tua Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me. 65TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine, secundum verbum tuum. 66Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi. 67Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. 68Bonus es tu: et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. 69Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde scrutabor mandata tua. 70Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. 71Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam iustificationes tuas. 72Bonum mihi lex oris tui, super millia auri, et argenti. 73IOD. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. 74Qui timent te videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua supersperavi. 75Cognovi Domine quia aequitas iudicia tua: et in veritate tua humiliasti me. 76Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. 77Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est. 78Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis. 79Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua. 80Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. 81CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea: et in verbum tuum supersperavi. 82Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? 83Quia factus sum sicut uter in pruina: iustificationes tuas non sum oblitus. 84Quot sunt dies servi tui: quando facies de persequentibus me iudicium? 85Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua. 86Omnia mandata tua veritas: iniqui persecuti sunt me, adiuva me. 87Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. 88Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui. 89LAMED. In aeternum Domine, verbum tuum permanet in caelo. 90In generatione et generationem veritas tua: fundasti terram, et permanet. 91Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi. 92Nisi quod lex tua meditatio mea est: tunc forte periissem in humilitate mea. 93In aeternum non obliviscar iustificationes tuas: quia in ipsis vivificasti me. 94Tuus sum ego, salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi. 95Me expectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua intellexi. 96Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis. 97MEM. Quomodo dilexi legem tuam Domine? tota die meditatio mea est. 98Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est. 99Super omnes docentes me intellexi: quia testimonia tua meditatio mea est. 100Super senes intellexi: quia mandata tua quaesivi. 101Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua. 102A iudiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi. 103Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! 104A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis. 105NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. 106Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiae tuae. 107Humiliatus sum usquequaque Domine: vivifica me secundum verbum tuum. 108Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine: et iudicia tua doce me. 109Anima mea in manibus meis semper: et legem tuam non sum oblitus. 110Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi. 111Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum: quia exultatio cordis mei sunt. 112Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem. 113SAMECH. Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi. 114Adiutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum supersperavi. 115Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei. 116Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab expectatione mea. 117Adiuva me, et salvus ero: et meditabor in iustificationibus tuis semper. 118Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis: quia iniusta cogitatio eorum. 119Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua. 120Confige timore tuo carnes meas: a iudiciis enim tuis timui. 121AIN. Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me. 122Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. 123Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium iustitiae tuae. 124Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et iustificationes tuas doce me. 125Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. 126Tempus faciendi Domine: dissipaverunt legem tuam. 127Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion. 128Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui. 129PHE. Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea. 130Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis. 131Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam. 132Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum. 133Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis iniustitia. 134Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua. 135Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me iustificationes tuas. 136Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam. 137SADE. Iustus es Domine: et rectum iudicium tuum. 138Mandasti iustitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis. 139Tabescere me fecit zelus meus: quia obliti sunt verba tua inimici mei. 140Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud. 141Adolescentulus sum ego, et contemptus: iustificationes tuas non sum oblitus. 142Iustitia tua, iustitia in aeternum: et lex tua veritas. 143Tribulatio, et angustia invenerunt me: mandata tua meditatio mea est. 144Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi, et vivam. 145COPH. Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: iustificationes tuas requiram. 146Clamavi ad te, salvum me fac: ut custodiam mandata tua. 147Praeveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi. 148Praevenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua. 149Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine: et secundum iudicium tuum vivifica me. 150Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. 151Prope es tu Domine: et omnes viae tuae veritas. 152Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea. 153RES. Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. 154Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. 155Longe a peccatoribus salus: quia iustificationes tuas non exquisierunt. 156Misericordiae tuae multae Domine: secundum iudicium tuum vivifica me. 157Multi qui persequuntur me, et tribulant me: a testimoniis tuis non declinavi. 158Vidi praevaricantes, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. 159Vide quoniam mandata tua dilexi Domine: in misericordia tua vivifica me. 160Principium verborum tuorum, veritas: in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. 161SIN. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. 162Laetabor ego super eloquia tua: sicut qui invenit spolia multa. 163Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. 164Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae. 165Pax multa diligentibus legem tuam: et non est illis scandalum. 166Expectabam salutare tuum Domine: et mandata tua dilexi. 167Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea vehementer. 168Servavi mandata tua, et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo. 169TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: iuxta eloquium tuum da mihi intellectum. 170Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundum eloquium tuum eripe me. 171Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. 172Pronunciabit lingua mea eloquium tuum: quia omnia mandata tua aequitas. 173Fiat manus tua ut salvet me: quoniam mandata tua elegi. 174Concupivi salutare tuum Domine: et lex tua meditatio mea est. 175Vivet anima mea, et laudabit te: et iudicia tua adiuvabunt me. 176Erravi, sicut ovis, quae periit: quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.