1Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. 2Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. 3Dicat nunc domus Aaron: quoniam in saeculum misericordia eius. 4Dicant nunc omnes qui timent Dominum: quoniam in saeculum misericordia eius. 5De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus. 6Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo. 7Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos. 8Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine: 9Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. 10Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos. 11Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos. 12Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos. 13Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me. 14Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem. 15Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum. 16Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem. 17Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini. 18Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me. 19Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor Domino: 20haec porta Domini, iusti intrabunt in eam. 21Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem. 22Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes: hic factus est in caput anguli. 23A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris. 24Haec est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et laetemur in ea. 25O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare: 26benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini: 27Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem sollemnem in condensis, usque ad cornu altaris. 28Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem. 29Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.