1Alleluia alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. 2Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos: 3A solis ortu, et occasu: ab aquilone, et mari. 4Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt, 5Esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit. 6Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos. 7Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis. 8Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum. 9Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis. 10Sedentes in tenebris, et umbra mortis: vinctos in mendicitate, et ferro. 11Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt. 12Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret. 13Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. 14Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum dirupit. 15Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum. 16Quia contrivit portas aereas: et vectes ferreos confregit. 17Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt. 18Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 19Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum. 21Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum. 22Et sacrificent sacrificium laudis: et annuncient opera eius in exultatione. 23Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. 24Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo. 25Dixit, et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus eius. 26Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat. 27Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est. 28Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius. 30Et laetati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 31Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum. 32Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum. 33Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim. 34Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. 35Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum. 36Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis. 37Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis. 38Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit. 39Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore. 40Effusa est contentio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via. 41Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias. 42Videbunt recti, et laetabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum. 43Quis sapiens et custodiet haec? et intelliget misericordias Domini?