1Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. 2Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? 3Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore. 4Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo: 5Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae: ut lauderis cum hereditate tua. 6Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus. 7Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et irritaverunt ascendentes in mare, Mare rubrum. 8Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam. 9Et increpuit Mare rubrum, et exiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. 10Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici. 11Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. 12Et crediderunt verbis eius: et laudaverunt laudem eius. 13Cito fecerunt, obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius. 14Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso 15Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum. 16Et irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini. 17Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron. 18Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores. 19Et fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile. 20Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum. 21Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, 22mirabilia in Terra Cham: terribilia in mari rubro. 23Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius: Ut averteret iram eius ne disperderet eos: 24et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem: Non crediderunt verbo eius, 25et murmuraverunt in tabernaculis suis: non exaudierunt vocem Domini. 26Et elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto: 27Et ut deiiceret semen eorum in Nationibus: et dispergeret eos in regionibus. 28Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum. 29Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: et multiplicata est in eis ruina. 30Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio. 31Et reputatum est ei in iustitiam, in generatione et generationem usque in sempiternum. 32Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos: 33quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis: 34non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis. 35Et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum: 36et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum. 37Et immolaverunt filios suos, et filias suas daemoniis. 38Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus, 39et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis. 40Et iratus est furore Dominus in populum suum: et abominatus est hereditatem suam. 41Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum qui oderunt eos. 42Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum: 43saepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis. 44Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum. 45Et memor fuit testamenti sui: et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. 46Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos. 47Salvos nos fac Domine Deus noster: et congrega nos de Nationibus: Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua. 48Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: et dicet omnis populus: Fiat, fiat.