1Psalmus David, in finem. 2In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? 3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. 4Quoniam quae perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit? 5Dominus in templo sancto suo, Dominus in caelo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebrae eius interrogant filios hominum. 6Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. 7Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum. 8Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius.