1Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: 2Sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. 3Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: Et folium eius non defluet: et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur. 4Non sic impii, non sic: sed tamquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae. 5Ideo non resurgunt impii in iudicio: neque peccatores in concilio iustorum. 6Quoniam novit Dominus viam iustorum: et iter impiorum peribit.