1Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, 2illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. 3Fac ergo quod dico fili mi, et temetipsum libera: quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum: 4ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. 5Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. 6Vade ad formicam o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam: 7quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem, 8parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. 9Usquequo piger dormies? quando consurges e somno tuo? 10Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias: 11et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. 12Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, 13annuit oculis, terit pede, digito loquitur, 14pravo corde machinatur malum, et omni tempore iurgia seminat. 15huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. 16Sex sunt, quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius: 17Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, 18cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, 19proferentem mendacia testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias. 20Conserva fili mi praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae. 21Liga ea in corde tuo iugiter, et circumda gutturi tuo. 22Cum ambulaveris, gradiantur tecum: cum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis. 23quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae: 24ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae. 25Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius: 26pretium enim scorti vix est unius panis: mulier autem viri pretiosam animam capit. 27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? 28aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae eius? 29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. 30Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: ut esurientem impleat animam: 31deprehensus tamen reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet. 32Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam: 33turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. 34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae, 35nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.