1Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam, 2ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciae mulieris. 3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius. 4novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. 5Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. 6Per semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus eius, et investigabiles. 7Nunc ergo fili mi audi me, et ne recedas a verbis oris mei. 8Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius. 9Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli. 10ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, 11et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: 12Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, 13nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? 14Pene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae. 15Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui: 16Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. 17Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. 18Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae: 19cerva charissima, et gratissimus hinnulus. ubera eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter. 20Quare seduceris fili mi ab aliena, et foveris in sinu alterius? 21Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus eius considerat. 22Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. 23Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.