1Fugit impius, nemine persequente: iustus autem quasi leo confidens, absque terrore erit. 2Propter peccata terrae multi principes eius: et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, vita ducis longior erit. 3Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames. 4Qui derelinquunt legem, laudant impium: qui custodiunt, succenduntur contra eum. 5Viri mali non cogitant iudicium: qui autem inquirunt Dominum, animadvertunt omnia. 6Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives in pravis itineribus. 7Qui custodit legem, filius sapiens est: qui autem comessatores pascit, confundit patrem suum. 8Qui coacervat divitias usuris et foenore liberali, in pauperes congregat eas. 9Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis. 10Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet: et simplices possidebunt bona eius. 11Sapiens sibi videtur vir dives: pauper autem prudens scrutabitur eum. 12In exultatione iustorum multa gloria est: regnantibus impiis ruinae hominum. 13Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur. 14Beatus homo, qui semper est pavidus: qui vero mentis est durae, corruet in malum. 15Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. 16Dux indigens prudentia, multos opprimet per calumniam: qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius. 17Hominem, qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet. 18Qui ambulat simpliciter, salvus erit: qui perversis graditur viis, concidet semel. 19Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, replebitur egestate. 20Vir fidelis multum laudabitur: qui autem festinat ditari, non erit innocens. 21Qui cognoscit in iudicio faciem, non benefacit: iste et pro buccella panis deserit veritatem. 22Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. 23Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille, qui per linguae blandimenta decipit. 24Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a matre: et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est. 25Qui se iactat, et dilatat, iurgia concitat: qui vero sperat in Domino, sanabitur. 26Qui confidit in corde suo, stultus est: qui autem graditur sapienter, ipse laudabitur. 27Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam. 28Cum surrexerint impii, abscondentur homines: cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.