1Hae quoque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda. 2Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. 3Caelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. 4Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum: 5Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. 6Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. 7Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc; quam ut humilieris coram principe. 8Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito: ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. 9Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: 10ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. 11Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. 12Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem. 13Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, animam ipsius requiescere facit. 14Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens. 15Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. 16Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. 17Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. 18Iaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. 19Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae, 20et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno: ita tristitia viri nocet cordi. 21Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere: 22prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. 23Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. 24 25Aqua frigida animae sitienti, et nuncius bonus de terra longinqua. 26Fons turbatus pede, et vena corrupta, iustus cadens coram impio. 27Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum: sic qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. 28Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.