1Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. 2Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus. 3Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino quam victimae. 4Exaltatio oculorum est dilatatio cordis: lucerna impiorum peccatum. 5Cogitationes robusti semper in abundantia: omnis autem piger semper in egestate est. 6Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. 7Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium. 8Perversa via viri, aliena est: qui autem mundus est, rectum opus eius. 9Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. 10Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo. 11Mulctato pestilente sapientior erit parvulus: et si sectetur sapientem, sumet scientiam. 12Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo. 13Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. 14Munus absconditum extinguit iras: et donum in sinu indignationem maximam. 15Gaudium iusto est facere iudicium: et pavor operantibus iniquitatem. 16Vir, qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur. 17Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur. 18Pro iusto dabitur impius: et pro rectis iniquus. 19Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. 20Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti: et imprudens homo dissipabit illud. 21Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam, et gloriam. 22Civitatem fortium ascendit sapiens, detraxitque robur fiduciae eius. 23Qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. 24Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. 25Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus eius operari: 26tota die concupiscit et desiderat: qui autem iustus est, tribuet, et non cessabit. 27Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere. 28Testis mendax peribit: vir obediens loquetur victoriam. 29Vir impius procaciter obfirmat vultum suum: qui autem rectus est, corrigit viam suam. 30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. 31Equus paratur ad diem belli: Dominus autem salutem tribuit.