1Luxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur, non erit sapiens. 2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. 3Honor est homini, qui separat se a contentionibus: omnes autem stulti miscentur contumeliis. 4Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. 5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri: sed homo sapiens exhauriet illud. 6Multi homines misericordes vocantur: virum autem fidelem quis inveniet? 7Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. 8Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. 9Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? 10Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. 11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius. 12Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. 13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. 14Malum est, malum est, dicit omnis emptor: et cum recesserit, tunc gloriabitur. 15Est aurum, et multitudo gemmarum: vas autem pretiosum labia scientiae. 16Tolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. 17Suavis est homini panis mendacii: et postea implebitur os eius calculo. 18Cogitationes consiliis roborantur: et gubernaculis tractanda sunt bella. 19Ei, qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. 20Qui maledicit patri suo, et matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris. 21Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. 22Ne dicas: Reddam malum: expecta Dominum, et liberabit te. 23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus: statera dolosa non est bona. 24A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? 25Ruina est homini devotare sanctos, et post vota retractare. 26Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. 27Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. 28Misericordia, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. 29Exultatio iuvenum, fortitudo eorum: et dignitas senum canities. 30Livor vulneris absterget mala: et plagae in secretioribus ventris.