1Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te, 2ut audiat sapientiam auris tua: inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae: 4si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies: 6quia Dominus dat sapientiam: et ex ore eius prudentia, et scientia. 7Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8servans semitas iustitiae, et vias sanctorum custodiens. 9Tunc intelliges iustitiam, et iudicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam. 10Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit: 11consilium custodiet te, et prudentia servabit te, 12ut eruaris a via mala, et ab homine, qui perversa loquitur: 13qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas: 14qui laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis: 15quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum. 16Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea, quae mollit sermones suos, 17et relinquit ducem pubertatis suae, 18et pacti Dei sui oblita est. inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitae ipsius. 19omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitae. 20Ut ambules in via bona: et calles iustorum custodias. 21Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea. 22Impii vero de terra perdentur: et qui inique agunt, auferentur ex ea.